ZEILLERUS Martinus

ZEILLERUS Martinus
ZEILLERUS Martinus
auctor Gatalogi Historicorum, aliorumque plurimorum operum, Stirius fuit, oculô dextrô iam a teneris vitiatô, alterô tantum suos labores peregit: tam celebris industriâ suâ ac operum suorum gloriâ factus, ut plurimi Proceres et viri eruditi, non Germani solum, sed et exteri, Itali, Galli, Poloni, Dani, Sueci, Bohemi, Ungari, cum videre ac alloqui desideraverint. Gessit Ulmae Ephoriam Gymnasii, Librorum Historicorum et Philosophicorum Censuram, ac Inspectionem Scholarum Germanicarum. Obiit familiae suae ultimus A. C. 1661. aetat. 73. Eteostichon non inconcinnum, Mor ItUr DoCiUs ZeyLer, de illo occurrit apud P. Freherum, Theatrô Viror. Erudit. clarorum, ubi eius Scripta enarrat, ac de patre illius cognomine, Melanchathonis olim discipulo, et Pastore tum alibi, tum Ulmae tandem, quaedam addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”